Latin
GESESS
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 976
Unproofread scanNot analysed yet
matur omnes latebras, inventamque praedam magno latratu simul &laetitiae significatione prodit. Aptissimos ad mimica opera perdiscenda asserit esse Albertus Magnus canes ex vulpe natos. Hi si desint, ruffi ex canum custodum numero deligantur, &catuli adhuc cum simia versentur; ex ea enim multa jocosa discent. Quòd si etiam ex coitu cum simia natus fuerit canis, omnium in hoc genere praestantissimus erit. Non sunt omittendi pauperum quorundam caecorum canes, qui ad funem alligati, ut saepe Romae vidi, dominos suos per Urbem ad omnes Ecclesias, ad omnes Principum civiumque liberalium aedes, ubi eleemosynae spes affulget, perducunt, ibique subsistunt: quo ex signo conjectant caeci, ad desideratam domum se stare. Auget miraculum, quòd, ut Majolus quoque Colloq. 7. notavit, ii caeci alias domos obeunt die Lunae, alias die Martis, alias aliis diebus: &quòd cùm Quadragesimali tempore quotidie adeò diversis in locis, in tam ampla Urbe, indulgentiae ac stationes indictae sint, ad omnes tamen absque errore dominos suos deducant, atque reducant. Venio ad documenta memoriae, quae in canibus eximiè viget. Ulysses, ut Homerus scribit, cùm ad Trojanum bellum proficisceretur, canem habuit, quem apud Eumenum subulcum reliquit: exactis autem variis laboribus, domum post annos viginti rediens, agnitus à cane fuit, consueta adulatione exceptus. Ex Blondo habemus, canes Venetiis in medio fori post triennium agnovisse dominum suum. Tobiae ex Mesopotamia redeunticanem adblanditum, sacrae nos docent Litterae. Minus ergo mirum quod nunc narro. Francofurti ad Maenum Canonicus &celebris Ecclesiastes ad D. Bartholomaei templum, catellum habebat in deliciis; quem dono aliquanto tempore post misit Moguntiam cuidam domino, qui eum expetierat. Post multos menses descendit Moguntiam dictus Canonicus cum navi mercatoria. Quae cùm appelleret, stabat ad ripam Rheni famulus dicti Domini Moguntini cum catello. Hic ut è longinquo vidit Canonicum in navi, incredibili laetitiâ exultat, &summâ celeritate in aquam se conjicit, navim petiturus; emus, quod te scilicet, ne violenter decernetus uisces. Et vero car. scendit e navi Canonicus, canis exultans simul &prae laetitia gemens salit magno impetu, &iteratis vicibus, in faciem, figit oscula, blanditur, circumcursitat, &modis omnibus gaudium ob pristini domini, post tot elapsos menses confestim è longinquo agniti, adventum exprimit.