Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 1003
Unproofread scanNot analysed yet
Erectâ coeli figurâ ex Astrologorum Genethliacorum doctrina, projiciunt litteras Alphabeti Hebraici (aut etiam aliarum linguarum, ut aliqui volunt) suo numero &ordine, incipientes à gradu ascendentis, &secundùm successionem signorum per singulos gradus complentes totum coeli circulum: tum litteris illis quae ceciderint in loca stellarum, quarum praesidio uti volunt juxta earundem stellarum numerum atque fortitudines, in numorum &ordinem extra notatis, nomen spiritus boni constituunt. Si verò ab initio gradus occidentis contra signorum ordinem dicto modo progrediuntur, nomen spiritus mali eliciunt. Nonnulli Hebraeorum naturam &nomen Genii cujusque hominis sic inquirunt. Cognito gradu ascendentis alicujus nativitatis, coaequatisque caeteris coeli cardinibus; tunc qui planetarum in illis quatuor cardinibus plures habuerit dignitates (quem Arabes Almutez vocant) ipsum priorem notant inter caeteros; &juxta eum secundo loco qui ipsi fuerit in numero dignitatum proximus, &ita per ordinem reliquos eorum qui aliquam in praedictis cardinibus obtinent dignitatem. Hoc ordine habito, inquirunt verum eorum locum &gradum in coelo, incipientesque à gradu ascendentis per singulos gradus secundùm ordinem signorum projiciunt viginti duas Hebraeorum litteras. Tunc quae litterae cadunt in praedictarum stellarum loca, notatae &dispositae juxta ordinem superiùs in stellis inventum, &ritè secundùm Hebraicae linguae rationem combinatae, Genii boni nomen (ut ajunt) constituunt; cui juxta morem aliquod Dei nomen monosyllabum, puta El, vel jah subjungunt. Quòd si projectio litterarum fiat ab angulo occidentis, &contra successionem signorum; tunc litterae quae ceciderint LIIIII 2 Nadir, seu punctum oppositus, supradictatum, sellatum, A quo diximus ordine conjungantur, constituunt nomen mali Genii. Alii Hebraeorum ex quinque hylegiorum locis nomen Genii inquirunt.