Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 1004
Unproofread scanNot analysed yet
Nam facientes projectionem initio facto ab Ariete, &litteris inventis juxta hylegiorum ordinem apud Astrologos cognitum, in ordinem redactis, conjunctisque, constituunt nomen boni Genii. Mali Genii nomen eliciunt ex locis hylegiis oppositis, factâ projectione ab ultimo gradu Piscium, contra signorum ordinem. Atque hac nomina (ait nonnemo, sed imperitè) ita secundùm proportionatos numeros sidereo calculo distributa, jugatis alternatisque litteris compacta, sono licet &significatione ignota; ex secretis Philosophiae principiis necesse est confiteri, plus posse in opere magico, quàm nomina significativa, dum attonitus in illorum aenigmata animus, totaque mentis acie intentus, divinum aliquid subesse firmiter credens, verba &nomina haec, licet non intellecta, reverenter sonat in gloriam Numinis, cum spirituali pietatis affectu captivans se in illius obsequium. §. V. Modus eliciendi nomina Angelorum arte calculatoriâ. St adhuc aliud artificium, Cabalistis usitatum, quod calculatorium vocant, ad invenienda Angelorum, tam bonorum, quàm malorum nomina. Fit autem per tabulas sequentes, hoc modo. Ad inveniendum nomen Angeli boni, ingrediuntur cum nomine aliquo sacro, sive divino, sive angelico, columnam sive lineam dextimam bonorum Angelorum, ac descendendo accipiunt illas litteras, quas in angulis communibus sub suis planetis aut signis Zodiaci in vertice Tabularum notatis offendunt. Quibus in ordinem redactis, constituunt nomen spiritus boni de natura illius planetae, vel signi, sub quibus fuerunt ingressi. Ad inveniendum nomen mali Angeli, ingrediuntur columnam, seu lineam sinistimam malorum Angelorum, &ascendentes sumunc angulos communes supra planetas &signa in calce tabularum notata, ac nomen constituunt. Hac arte eliciuntur nomina Spirituum ex quolibet Choro sive Ordine Angelorum, tam bonorum, quàm malorum, quae secundùm hunc modum multiplicari posse ajunt in novem nomina totidem Ordinum, quatenus ingrediendo cum uno nomine aliud superioris Ordinis spiritus ex eodem elici potest, tam boni, quàm mali.