Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 1008
Unproofread scanNot analysed yet
Mutuantur enim subinde Cabalistae, &alii etiam Hebraeorum Doctores, Angelorum nomina à stellis, planetis, signis Zodiaci, hominibus, locis, temporibus, similibusque rebus, quibus praesunt, DEI aliquo nomine in fine adjecto. Sic Spiritum Saturni nuncupant Sabathiel; Spiritum Jovis Zedekiel; Spiritum Martis, Madimiel, Spiritum Solis Semeliel, vel Semeschiah; Spiritum Veneris, Nogahel; Spiritum Mercurii, Cochabiah, vel Cochabiel; Spiritum Lunae, Jareahel, vel Leuemael. Hac ratione nos Latinè diceremus, Saturniel. Joviel, Martiel, Soliah, Veneriel, Mercuriel, Lunael vel Lunajah. Simili ratione etiam nuncupant Spiritus qui praesunt duodecim signis Zodiaci, ab ipsis videlicet signis per ordinem sic: Teletiel, Suriel, Tomimiel, Sartamiel, Ariel, Betuliel, Masniel, Acrabiel, Chesetiel, Gediel, Deliel, Dagymiel. Nos possumus dicere, Ariel, Tauriel, Geminiel, Cancriel, Leoniel, Virginiel, Libriel, Scorpiel, Sagittariel, Capriel, Aquariel, Pisciel. Ab hominibus bonis, aut malis, appellantur aliqui Jeremiel, Zachariel, Uriel, à Jeremia, Zacharia, Uria. Samuel, Ezechiel, Daniel, sunt nomina Prophetarum &Angelorum. Phaniel est nomen loci &Angeli Artel est nomen Angeli boni, &mali, quod significat leonem DEL Omitto alia multa Daemonum nomina. Notandum, alios aliter scribere atque enuntiare nonnulla ex hactenus allatis Angelorum nominibus. Sed de hoc non sum sollicitus, quoniam pleraque omnia, ut videbimus infrà, vana sunt, aut superstitiosa. §. VII. De proprii Genii natura indaganda, ejusque favore &subsidio impetrando. Am diximus, commune dogma esse, cuilibet hominum, uti &cuilibet regioni, suum proprium à DEO attributum Genium. Quod Gnod te cibus istae ad anseunte qui instituit Genio ego num alios, multos ejusdem Ordinis Angelos esse adjunctos; nempe Genio regionis solaris Angelos solares, lunaris lunares, &ita de reliquis.