Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 1009
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc provenire ajunt, ut nobis loca &provincias mutantibus, varii sese offerant sequanturque rerum &negotiorum nostrorum eventus, alibi magis, alibi minùs fortunatos: putant enim quòd Angeli solares in solaribus regionibus, &lunares in lunaribus (&sic de reliquis) majorem habeant potestatem ad homines solares, lunares, &c. tuendos, quàm alibi. Hinc judicant, regionis, loci, ac temporis electionem plurimùm conducere ad vitae felicitatem; adeoque prodesse subinde loca mutare. Qua autem ratione quisque Genii sui naturam cognoscere Geniorum propriorum queat, non omnes eodem explicant modo. Alii ex sideribus natura influxu eorum, eorundemque aspectibus, qui in genesi cujusque quomodo cognoscaversantur, id cognoscendum docent; alii aliter. Alii attendendo tur, secunad ea, quae à primaeva aetate nullis contagiis distracta, aut ea quae dùm Cabaexpurgatâ mente ab inanibus curis, &sinistris affectibus, amotis listas. que impedimentis suggerit animus, dictat naturae instinctus, coelum inclinat: haec enim procul dubio Genii suadelas esse credunt, qui unicuique datus est in principio suae nativitatis. Variis autem modis allici posse Angelos bonos, &abigi maAngeli boni quomodo los putant; praesertim verò quibusdam veluti vinculis, quibus quaalliciantur, si attrahantur, alligentur, exterminentur. Et haec vincula ajunt mali abiesse in triplici differentia: quaedam enim sumi ex mundo elemen gantur, juxta Cabalitari, utputa quando adjuramus spiritum aliquem per res inferiostat. res &naturales illis cognatas, vel adversas, ut sunt flores, herbae animalia, nix, glacies, ignis, fumus, &alia hujusmodi: quaedam ex mundo coelesti, quando videlicet adjuramus per coelum, perstellas, per horum motus, radios, lumen, influxum, aliaque similia: quaedam denique ex mundo intellectuali atque divino, ut cùm adjuramus per sacramenta, per sacramentalia, per divina nomina, per alia religionis mysteria. Omitto alia quae nonnulli in hanc rem afferunt. CAMmmmum Liber XII.