Latin
CAPUT XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 1010
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. De adhaesione cum DEO, ejusdemque, &Angelorum imploratione. TIe est ultimus finis &scopus Cabalae Beresith, DEO adhaerere illustrato intellectu, &purgato affectu. Ad quod consequendum disponenda mens est, per ejusdem DEI, &Angelorum implorationem, eorundemque variis modis ae ceremoniis cultum. De hoc nunc agemus, sed ex Cabalistarum, ut hactenus semper, mente. Censuram nostram infrà apponemus. Hujus praesentis futuraeque vitae felicitatem consistere in Dei cognitione, amore, ac fruitione, atque adeo in perfecta cum Deo adhaesione (prout in hac vita haberi ab homine potest) nostrorum opinio est Theologorum. Hoc idem si sentiant Hebraeorum Theologi, ac Cabalistae, rectè sentiunt. Cum Deo adhaesionem in praesenti vita obtineri inter alia, puritate mentis &corporis, assiduâque cum Deo per orationem conversatione, utrique asserunt: at discrepant in modo puritatem dictam, familiaritatemque cum Deo procurandi. Hebraeienim mentis expiationem ad unionem cum DEO necessariam obtineri putant frequenti corporis lotione, externisque ritibus &ceremoniis, variis quoque gestibus &sitibus corporum, variorum DEI &Angelorum nominum invocatione, pro rerum obtinendarum varietate, aptando nomina illa internis affectibus, externisque gestibus. Hanc operandi, coaptandique rationem vocant correspondentiam canalium inferiorum cum superioribus. Qui enim (ajunt) ad supercoelestium aquarum scaturiginem deorsum per varios fistularum &influxionum maeandros stillantem pertingere, &sempiternae vitae liquorem haurire cupit, debet &ipse quoque fistulas canalesque juxta debitam analogiam erigere, ut horum orificia illorum mentibus ad amussim respondeant, alioquin coelestium aquarum scatebras non assequetur. Hinc Elias, dum DEUM invocavit pro restituenda puero mortuo vita expandit se super eum, &ter mensus est. Hinc idem pro pluvia impetranda, pronus byGoogle um interum polis aeterum liter gentia. Hinc Moyses, solet.