Latin
PARS SEXTA
Kaspar Schott, Technica curiosa 1017
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SEXTA. DE CRISI SEU CENSURA CABALAE. Aepe usuvenit, ut quod bonum ac utile, ob afsine malum acinutile repudietur; utque vera scientia, si cum fucata nomen commune sortiatur ipsa hujus foeditate aspersa videatur. Patet hoc in Magia, quae cùm naturalium scientiarum apex sit, atque medulla optima, ignorantium aut impiorum hominum vitio, qui ea abuti adfraudes, deceptiones, perniciem hominum, nominis &gloriae aucupationem, ausi fuêre, in summum ferè odium fuit versa. Patet in Astrologia, quae licèt sublimißima coelestium corporum, eorumque motuum, congressuum, aspectum, influentiarum cognitio sit, toti humano generi utilis ac necessaria, ob imperitiam tamen malefertatorum quorundam nebulonum, qui ea ad illaqueandos hominum animos, ad principum favorem aucupandum, ad coacervandas pecunias, adeo coepit una cum tota ferè Mathesi, cujus ipsa pars erat, det est abilis fieri, ut non uno Principum ac Imperatorum decreto &Urbe &Orbe fuerint proscripti Astrologi ac Mathematici. Idem Cabalae, Nnnnnn de qua tractatum hactenus, evenisse existimo. Est ea, ut hujus libri cap. 1.