Latin
PARS SEXTA
Kaspar Schott, Technica curiosa 1018
Unproofread scanNot analysed yet
vidimus, doctrina divina, non scripto primùm, sed voce duntaxat tradita &aliquamdiu oretenus transmissa ad posteros: Est divinarum humanarumque rerum arcana per Mosaicae legis typum, allegorico anagogicoque sensu tradita facultas. Quoniam tamen Rabbini non pauci, aliique Cabalae scriptores, aut ignorantiâ verae ac genuinae Cabalae, aut malitia, aut alio quopiam per verso affectu, multa in eam inferserunt succidi digna, merumque hoc optimum variis acnoxiis affusionibus diluerunt, caupones profectò pessimi; totum Cabalae nomen sine discrimine in odium &abominationem apud non paucos seu imperitos, seu aliter affectos, devenit. Quo jure, ex dictis hactenus patet, patebitque luculentius ex dicendis. Nidiculum sanè est, quod scribit Joannes Picus Mirandulae Comes in Apologia suarum Conclusionum, de Parisiensibus quibus dam sui temporis Doctoribus, suas de Cabala conclusiones ac dicta acerrimè insectantibus. Nam cùm semel quidam exeis interrogaretur, quid esset ista Cabala, quam tam vehementer abhorreret &persequeretur; responditile, fuisse perfidum quendam hominem, &diabolicum, qui dictus est Cabala; &hunc multa contra Christum scripsisse; inde sequaces ejus dictos Cabalistas. Quis quaeso hîc risum teneat? Haec Picus. Nos nec universam Cabalam laudamus atque amplectimur, nec universam culpamus atque rejicimus, sed bona à malis, utilia à noxiis sejungimus. Quod antequam faciamus, aliorum de re eadem judicia &crises in medium afferemus; iisque ut plurimùm nostram opinionem interseremus. Sit itaque.