Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1023
Unproofread scanNot analysed yet
Circa secundum verò explanationis modum haec subjungit: Videtur autem mihi non esse hanc explanationis formam omnino aspernandam, propter locos aliquot sacrae Scriptura, qui sine quadam observatione numeralium elementorum commodè explicari nequeunt. Inter reliquos autem locos ait maximè insignem esse locum ex cap. 13. Apocalypseos, quem suprà cap. 7. circa finem adduximus inter exempla Isopsiphiae: cujus quidem loci arithmeticas litteras diligenter nos considerare, &supputare jubet Spiritus sanctus, ut ibi vidimus.