Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1023-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. NEque hic auctor ergo damnat universam Cabalam, sed solùm superstitiosam &impiam, ob malos fines, propter quos adhibetur ab aliquibus; aut ob errores, superstitiones, mendacia, quibus ab aliquibus foedata est. Quae autem de Gematria, Notariaca, &Themura dicit, nostrae ac verae sententia omnino congruunt, ut infrà videbimus. CAPUT XXV Judicium &Crisis Benedicti Pererii de Cabala. Benedictus Pererius, Valentinus, vir è Societate nostra notissimae doctrinae, quam multis à se scriptis Libris mundo manifestavit, lib. 1. de Magia, cap. 10. quod De magia Cabalistica inscribit, haec enuntiat de Cabala, universim, &nullâ distinctione praemissa, sumpta.