Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1025
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis mihi proponeret nomen, totam meam substantiam, omnesque proprietates perfectissimè declarans, num eo nomine appellatus ab illo, cogerer ejus imperio obsequi, &quaecunque ille vellet, facere? Si reconditissimam illam vim &efficaciam vocum hebraearum, quam jactant Cabalistae, paucissimi hominum intelligunt, nec nisi qui illa eâdem sunt antea initiati; quomodo eam agnoscent &sentient bruta, caeteraque non ratione modò, sed etiam sensu carentia? Cur tribuunt tantam vim vocibus &characteribus hebraeae linguae, quam omnium vetustissimam &primam ferunt, cùm certè constet alios esse characteres hebraeos qui nunc extant, quàm qui olim fuerunt ante captivitatem Babylonicam? quod D. Hieronymus in Prologo galeato affirmatè scribit, &c. Nec verum est, in lingua hebraea reperiri voces quae omnium rerum naturas, infimasque differentias &proprietates exprimant; nec in declarandis rebus uberior est, aut significantior, lingua hebraea, quàm graeca vel latina; nec ullum est nomen in ulla lingua, quod simul alicujus rei &substantiam, &differentias, atque proprietates, tam genericas, quàm specificas. atque individuales aperit; nec in vocibus hebraeis per se sumptis plura, majorave latent mysteria, quàm vel in graecis, vel in latinis. Legimus in Scriptura, quomodo Moses &Aaron ver virgam eis à DEO traditam plurima maximaque fecerint prodigia Legimus Josue retinuisse cursum Solis, &Lunae, cùm dixisset, Sol, contra Gabaon ne movearis, &Luna contra vallem Acalon, &c. Narrantur etiam Samuelis, Eliae, Elisaei, &Danielis miracula. Nec tamen us quam de istis Cabalisticis mysteriis ulla mentio, aut verbum fit. Si tanta est Cabalisticae Magiae vis &potestas, ut coelis imperet. Solem sistere aut retrocedere cogat, maria dividat, flumina siccet, totamque Naturam commutet, &sibi ad nutum obedire faciat; cur isti sapientes Cabalistae, ejus artis peritissimi talia nunquam patrarunt, vel etiam nunc patrare possunt? Certè Philosophi Judaeorum, qui sibi hanc sapientiam arrogant, si quid eam pollerent, ad excutiendum jugum OOSOOO per lien sine serententes, der unser seine anale pergentis ann. oppressi tenentur, uti debuissent. Haec Pererius.