Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1024
Unproofread scanNot analysed yet
Sed venio ad Cabalisticam, quam Philosophi quidam Judaeorum, &de nostris nonnulli vanitatis magis quàm veritatis studiosi, &res itized by Google Dic &eae ementosae aeque per auditas, quadam verae &solidae discendi aut diores, affirmant scientiam esse Mosi primùm à DEO in monte Syna, traditam: deinde non quidem litterarum monumentis, sed ore tenus à prioribus, per quandam veluti manuum traditionem &receptionem, posteris traditam, adhuc fuisse conservatam; ideoque dictam esse Cabala. quod verbum hebraicè idem sonat quod latinè receptio: nimirum eam doctrinam posteriores à prioribus ore tenus auditione accipiobant, &animo memoriaque custodiebant. Qua, etiam ratione ferunt veteres, disciplinam. Pythagoricam multis saeculis esse conservatam. Complectitur autem haec Magia Cabalistica universam Philosophiam, divinam, &humanam, nec non &naturalem: omnium que rerum doctrinam mysticè ac symbolicè continet; non eam more aliarum humanarum disciplinarum rationibus, &argumentis, disputationibusque tractans, sed in numeris, figuris, ac symbolis. Itaque in ea singulae litterae, figurae, nomina, elementa, apices, lineae, puncta, accentus, spiritus, &si quid aliud est minutius, profundissimam quandam &abditissimam ingentium rerum significatricem, doctrinam habent. Hanc Magiam qui bene teneat, eum nihil non pollere ajunt, omnia scire &praescire, naturae imperare, cunctasque res ei obedire: hac Mosen prodigia illa fecisse in Aegypto &in deserto: hac Josue, Eliam, Elisaeum, Isaiam, Danielem, Samuelem tot tantaque feciso miracula. Dicunt enim, nomina quae DEUS per Adamum cunctis rebus secundùm suas cujusque rei proprietates imposuit, fuisse hebraica, quibus omnium rerum substantiae, qualitates, &proprietate exprimantur: quocirca his nominibus naturales res appellanti, confestim res omnes se illi subjiciunt, &ejus obsequio se totas addicunt, &c. Verùm adeo est inerudita, insulsa &ridicula haec Cabalistarum opinio, ut nihil aequè mirum sit quàm ulli hominum sanae mentis aliquando eam probari &persuaderi potuisse. Sed ita est profecto; sunt ingeniorum similiter ut hominum monstra quaedam, &portenta, à quibus ejusmodi opinionum commenta &deliramenta proficiscuntur. Principio, nonnè incredibile est, Solem &Lunam, &catera astra, elementa item, &stirpes, cùm ratione careant, divinam illam Etiam tuae sese later in omnibus helineas, sensiste, eius se esset de posmoveri, ut homini pro ejus arbitrio pareant? Sed esto noverint illam vim, vel omnes res naturales, vel certè animantes, aut homines; num ideo ejusmodi nominum appellatione eas continuò moveri necesse est?