Latin
XXXVIII. CLASSIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter qui scribit pro Hebraeis, potest scribere à dextra versus sinistram, &pro Sinensibus à capite deorsum. Quoposito, sicut legentes &scribentes scriptionem Hebraicam, Arabicam &c. incipiunt à dextera versus sinistram; quicunque illi sint; ita &legentes ac scribentes scriptionem hanc arithmeticam, ab Hebraeis, Arabibus &c. aut pro illis factam, idem praestaredebent. Vicissim, sicut Hebraei, Arabes, &c. legentes ac scribentes latinè, germanicè, Italicè, gallicè, hispanice &c. scribunt ac legunt à sinistro versus dexteram more nostro; ita &scribentes ac legentes scriptionem arithmeticam à nostris &pro nostris nationibus factam, eodem modo procedere debent. Difficultas tertia est. Si quis incidat in scriptionem aliquam arithmeticam, quomodo scire potest, an legenda sit à sinistra versus dextram, aut à dextra versus sinistram? Nam utrum legenda sit à capite deorsum, apparet ex eo, quòd scripta sit dictâ ratione. Respondeo. Si numeri latini seu Romani sunt ad sinistram numerorum vulgarium; legenda est scriptio Si verò numeri latini seu Romani à sinistra versus dextram. sunt ad dexteram numerorum vulgarium, legi debet à dextera versus sinistram. Difficultas quarta est. Aliquae barbarae nationes nullos habent characteres; Multi apud nationes cultissimas non sciunt legere &scribere; Multi, qui sciunt legere &scribere, non sciunt, quid sit Nominativus, Genitivus, Dativus &c. Praesens, Praeteritum, Futurum, Participium, Praepositio, Adverbium &c. Ergo saltem pro his non est artificium nostrum. Respondeo I. Etiam barbari possunt facilè instrui, ut noscant &forment characteres nostros arithmeticos, quibus in artificio hoc utimus. Respondeo II. Qui non sciunt, quid sit Nominimus, verbum praesertis, &similia, persitate sese ab alsis, instrui. Respondeo III. Pro idiotis scribi possunt solae notae Classium, &verborum seu rerum ad classes pertinentium: ex his enim potest saltem imperfectus aliquis &barbarus sensus colligi. Respondeo IV. Non est necessarium, ut artificium hoc scribendi ac legendi capiatur perfectè ab omnibus, etiam barbaris, &idiotis; sufficit ut à doctis &capacioribus intelligatur: si enim nulla lingua particularis ab omnibus capiatur; quid mirum, si haec universalis non sit omnibus obvia?