Latin
XXXVIII. CLASSIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 502
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque scribat in charta separata verbum credo, hoc est, verbum quod in lingua sua habet significatum verbicredo. Iterum adeat classem XLII, ejusque numerum 8; videbit dictum numerum &significare in; scribat ergo in charta sua in, hoc est, verbum illud, quod in lingua sua correspondet voculae in. Eadem ratione procedet usque ad finem scriptionis. §. VI. Solvuntur nonnullae difficultates circa dictum artificium. ifficultas prima est. Non omnes nationes utuntur notis arithmeticis à nobis positis, neque latinis, neque vulgaribus; ergo non omnium nationum populis potest esse usui hoc artificium. Respondeo. Praedictae notae sunt pauculae, &facilè possunt inter se dignosci, facileque formari. Nec est necessarium, ut illi, apud quos non sunt in usu dictae notae, sciant illarum valorem, sed sufficit, ut illas inter se discernant, &inter scribendum exprimant; quod facillimè fieri potest. Huic tamen difficultati aliter occurremus suo loco. Difficultas secunda est. Aliquae nationes scribunt inverso ordine, nempe à dextera versus finistram, ut Hebraei, Arabes, aliique nonnulli orientales. Sinenses verò scribunt à capite deorsum lineis perpendicularibus. Quid ergo pro his, &ab his faciendum est? Respondeo 1. Potest primò retineri modus noster scribendi à sinistra versus dexteram ab omnibus, &pro III omnicanibus, &pollinae monet, omnes rationes, scribendum. 4. legendum esse dicto modo. Hoc autem non erit difficile facerealiis nationibus ad alium modum scribendi ac legendi adsuetis, cùm modus sit novus, &pauculis, ac facilè formabilibus notulis peragatur. Respondeo II. Potest servari modus pro unaquaque natione proprius. Itaque Hebraei, Arabes, &similes ali, scribere possunt à dextera versus sinistram; Sinenses à capite deorsum.