Latin
CAPUT XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. EXPERIMENTOM XVIII. Nova Phaenomena circa ascensum ac descensum Argentivivuntra tubum in Experimento Torricelliano. EXperimentum hoc, tametsi non factum sit ope novae MachiEnaepneumaticae, de qua hactenus tractavimus, interserit tamen Auctor, quia multa consideratione digna, &ab aliis non observata continet. Tubum itaque accepit vitreum, vix ultra tres extensum pedes, aequalis per totum crassitiei vitri. Hunc implevit Mercurio, quamvis non maximâ adhibitâ curâ, nè aëris bullae simul ingrederentur, majori tamen, quàm ab aliis in Torricelliano Experimento adhiberi solet. Deinde orificio tubi obturato, tuboque de more inverso, dictum orificium infra superficiem alterius Mercurii intra vasculum aliquod contenti reclusit, atque amoto digito reseravit. Quo facto, Mercurius in tubo resedit, &in consueta altitudine enthae se tenus dulcerit nonnulli tamen etiam perientile in desertio, superiori spatio relictis, ut usu venire solet in hoc experimento: quod inde collegit, quia ad corporum calidorum supremae tubi parti applicationem, Mercurius aliquantum deprimebatur Postremò, postquàm tubum, unà cum vase cui incubuit, in Machinulam aliquam ligneam, quae tubo pro statumine ac fulcro erat, nè quid mali ei accideret, imposuisset; in cubiculi sui fenestram collocavit, cavitque nè agitaretur.