Latin
CAPUT XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 129
Unproofread scanNot analysed yet
Mansit autem in eodem loco, toto mense Novembris, &parte Decembris, tempore tunc perfrigido; quamvis semper fere cubiculum luculento instructum esset foco, &rarò senestra aperiretur. Phaenomena porrò quae toto illo tempore observavit, postquàm Mercurius tam in tubo, quàm in vase subjacente, perfectè quievisset, &altitudo ipsius in tubo notata fuisset signo aliquo lateri externo affixo, haec sunt. Primò, Mercurius saepius motum liquoris in Thermometre contenti (passu tamen debiliori) imitabatur: calidiore enim coelo paulum subsidere, frigidiore aliquantùm ascendere solebat. Quod Auctor majori &minori aëris in tubi summitate pression adscribendum putavit, expansi nimirum aut condensati per calorem &frigus, quibus successivè aër ambiens afficiebatur. Poterat tamen majori etiam aut minori aëris extrinseci, qui Mercurio in vase subjecto incumbebat, attribui, si aër subjecta corpora premit: tempore enim frigido densior fit aër, ac proinde gravior; tempore verò calido fit rarior, ac levior. Secundò, Idem Mercurius saepè nunc subsidebat, nunc ascendebat in tubo, magis notabiliter, quàm liquor in Thermometris solet. Imò nonnunquam modo planè contrario: nempe aliquando sub frigidissimo caelo Mercurius multò inferiùs, quàm aliis temporibus calidioribus, descendebat. Potest &hoc adscribi pressioni aëris extrinseci, Mercurio qui in vasculo erat, incumbentis. Tertiò, Mercurius quandoque ad plures etiam dies eâdem propè altitudine permanebat; quandoque è contrario uno eodemque die plurimùm situm suum ac stationem in tubo variabat, quamvis nulla aut foris in aëre, aut in conclavi alteratio fieret. Quartò, Amnes, Spartium, quod meta delinque circiter se permanus Mercurius in tubo ascendendo ac descendendo percurrit, duorum ad minimum digitorum fuit, uti ex signis tubo exterius applicatis post singulas mutationes collegit Auctor. Ad majus autem spatium se extendisset, si in coelo libero, &in longiori tubo, Experimentum fuisset institutum. Certè in ultima observatione, cùm tubum propter alia negotia expedienda è fenestra amoveret, notavit Mercurium in tubo hospitantem surrexisse, ultra superiorem Mercurii subjacentis superficiem, ad digitos viginti novem, &tres quartas unius digiti.