Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. QUod proximè diximus, confirmat Auctor hoc alio phaenomeno, in eodem Experimento deprehenso: nimirum aquâ in tubo ad aequam cum aqua extra tubum superficiem depreßa, observavit (cessante etiam antliae motu) quòd si tepida solum manus deserta tubi parti admoveretur, aqua quae in tubo remanserat, citissimè &haud mediocriter deprimeretur: &candente carbone externo tubi lateri aliquamdiu applicato, aqua derepentè ad fundum usque tubi descenderet. II. Ex his collegit Auctor, aërem nonagies, aut centies ultra extensionem suam naturalem expansum, facilè posse caloris ope ulteriùs rarefieri. Aliud Experimentum. Aqua aëris particulas exhalat intra tubum. IN mentem venit ingenioso Auctori, post memorata paulò anAqua aberis partitè Experimenta facta, si bullae istae, de quibus huc usque tractaculas exhaetum, ab aëris particulis intra aquam latitantis producerentur lat. postquàm aër ille simul in summitatem tubi se collegisset, nullas ampliùs bullas aquam exsufflaturas. Cogitationi eventus respondit: aëre quippe exantlato, aqua, ut prius, in tubo descendit, Tan& post longam moram nec ulla bulla ampliùs se prodidit. dem verò, Recipiente jam magna ex parte exhausto, postquàm aqua multùm subsidisset, ad imum propè tubi fundum bullulae aliquot minutiores apparuerunt, quae ex aëris istiusmodi particulis constare visae sunt. Sed hae, prae nimia sua tenuitate ad summitatem aquae simul cum majoribus ac valentioribus non potuerunt conscendere. Intromisso deinde rursus aëre intra Recipientem, aqua rursus in tubum sursum est provecta, sed ad summum ejus fastigium neutiquam pervenit, cessante quantumvis per duos. vel tres dies noctesque antliae motu. Adhuc aliud Experimentum.