Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 138
Unproofread scanNot analysed yet
Hydrargyrum aëris particulas exhalat intra tubum. Imile Experimentum olim fecerat Auctor cum hydrargyro vice aquae, idque in tubo pedem unum cum dimidio circiter longo. Deducto enim quousque potuit hydrargyro, comperit latentes quasdam aëris particulas ad summum tubi ascendisse, atque obstaculo fuisse, nè Mercurius ad pristinam altitudinem rursus proveheretur. Et quamvis tunc Mercurius suspensus appareret densissimè compactus, &planè metallinus, nec bullis interruptus ut priùs; aëre tamen ex Recipiente rursus exhausto, multas minutiores bullulas prope fundum, interno tubi lateri affixas se prodere percepit. Harum unam aut alteram curiosiùs observans notavit, quòd tametsi quò Mercurius propiùs illas accederet, eò magis ipsae turgescerent; aëre tamen cautè intromisso, non disrumpebantur, sed in tenuitatem vix perceptibilem videbantur evanescere.