Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 140-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut manifestum fiat, Dio, Quando per occlusarum valvarum foramen species objecti, in cubiculum obscurum admissae, opposito speculo plano excipiuntur, &ad oculum eo loco positum reflectuntur, ut videat in speculo &foramen &imaginem objecti situ recto; non videri tunc species in speculo, sed foramen &objectum per reflexas species foraminis &objecti. Quando verò removetur speculum, &apparet objectum obscurè &situ inverso; videri ipsas species, &non objectum. Primum concedunt Adversarii, &ulteriùs ita explicatur, ac confirmatur. Sit enim objectum AB, foramen valvae C, speculum planum DE, radii directi ab objecto per foramen in speculum trajecti AG, &BF, oculus aspicientis H, radii reflexi à speculo in oculum ad angulos aequales angulis incidentiae, FH, &GH. Quoniam igitur radius reflexus HG ducit oculum H in punctum A, &radius reflexus HF ducit eundem oculum H in punctum B; necesse objectum videri situ erecto, ut in Magia Catoptrica probavimus nimirum Parte I. Magiae Univers. lib. 6. Confirmatur I. objectum AB apparet retro speculum, ut Adversarii concedunt; ergo eo modo apparet, quo per reflexam visionem videri debet. Confirma tur II. Quo magis appropinquat speculum foramini C eò objectum in speculo apparet minus, ut concedunt Adversarii: Cujus rei causa est, quòd tunc basis FG, trianguli CFG, fit semper minor &minor Confirmatur III. Oculus H non è quocunque loco videre potest foramen &objectum erectum in speculo, vel potiùs retro speculum, sed tantùm ex uno certo, ac determinato, illo nimirum ad quem reflectuntur radii FH, &GH ad angulos aequales angulis incidentiae; ergo dum ita videt, visione reflexâ videt.