Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 839
Unproofread scanNot analysed yet
mine &basi communi augeri, nitidam verò illam eodem recessu minui. §. II. Aliorum doctrina ex dicto phaenomeno deducta proponitur. X praedicto Phaenomeno deducit P. Behm, ac stabilit quatuor sequentes Propositiones. Nam Primò aut, obscuram illam in speculo imaginem arguere, species colorum non videri ut quod Nam aliàs, inquit, non daretur causa, tur quò lavius est speculum, eò magis obscuretur imago illa. At verò dicendo fieri hic reflexam visionem ipsius objecti, omnia perbelle solvuntur. Secundò ait, Objectum situ recto visum in foramine optico, Nam cur, inquit, arguere, species colorum non videri ut quod. obscura imago speculo excepta, &optico foramini optice unita, rectificatur, cùm aliàs extra foramen opticum etiam in speculo inversa appareat? Ex quo infert, non posse salvari hoc Phaenomenum, nisi per duas superficies, unam scabram, alteram laevem: iis autem admissis, omnia posse salvari viâ reflexâ. Tertiò ait, quòd objectum nitidum appareat post speculum, obscura imago in ipsa superficie speculi, arguere, species non esse objectum ut quod. Nam cur, inquit, nitidum objectum apparet post speculum in foramine optico, cum obscura imago in ipsa speculi superficie conspiciatur? Profectò aliam rationem adsignare haud poteris, nisi quòd à laevi superficie speculi reflexae species eam profunditatem repraesentent, ab aspera autem non item. Ex quo infert iterum, omnia per reflexionem salvari posse, &debere. Quartò ait, quòd speculo magis ad foramen opticum promoto, obscuretur inversa imago, &alia nitida oriatur, arguere idem quod antea. Nam si species, inquit, exceptae speculo terminant visionem, non est ratio cur suffocata illa imagine obscura, alia nitida in foramine optico exoriatur. Haec ille. §. III. Nostra §. III. Nostra doctrina ex praedicto Phaenomeno stabilitur. Dmittimus Experimentum ac Phaenomenum novum hacteAnus expositum, videri nimirum rerum imaginem in speculo plano nunc situ recto, nunc inverso, modò obscurè, modò nitidè: sed ex hoc mirificè stabilimus sententiam nostram.