Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad verò dicendo fieri hic reflexam visionem ipsius obCum enim imago illa ad sensum jecti, omnia perbelle salvantur. specillorum scabrae superficiei restabilis oriatur ex innumerorum flexionibus, ita ut semper Postulatum primum (quòd angulus incidentiae sit aequalis angulo reflexionis) servetur; imminuta scabritie, necesse est obscurari imaginem. Ita illi: Tertium porrò phaenomenum quod citant, hoc est ex iisdem: Species immissae seu per nudum, seu munitum vitro foramen, pingunt imaginem inversum, in charta quidem superficie nitidam, in speculo obscuram. Respondeo I. Obscuram illam imaginem non arguere, speciem non videri ut quod; neque arguere objectum videri reflexè. Nam reflexâ visione non apparet objectum in versum in speculo plano, sed erectum ut est. Respondeo II. Causam cur quò laevius est speculum, eò magis obscuretur imago, esse lumen speculi. Patet experientiâ. Nam Primò caeteris paribus, eò obscuriùs intra cubiculum obscuratum apparet imago in speculo foramini opposito, quò magis politum &reflexivum est speculum: quò autem magis tersum, politum, reflexivum, eò magis lumen recipit, &remittit. Secundò, in charta levigata obscurior est imago, caeteris paribus, quàm in scabra; levigata autem splendidior est, quàm scabra. Terri, &praecipuè, quia sive species in conclavi obscurato excipiantur speculo, sive chartâ, sive quocunque plano, caeteris omnibus manentibus eò redditur imago obscurior, quò plus luminis per foramen admittitur, adeo ut si radii Solis feriant directè foramen, imago planè planter medicant. Sed tum ergo cernis eius, &leuestigibile est. ob. scuritatem oriri à luminis majore copiâ. Respondeo III.