Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 846
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo quòd quò laevius est speculum, eò magis obscuretur imago (undecunque tandem proveniat obscuritas illa) non rectè arguitur, fieri reflexam visionem, quàm diu manente objecto erecto, &nullâ adhibitâ arte ad imaginem erigendam, imago apparet inversa, ut saepe jam diximus, &constat ex Catoptricis: nam reflexio facta in speculari corpore plano, sive parvùm, sive multùm laevigato, &siveclarè, sive obscurè repraesentante objecti imaginem, non invertit situm imaginis. Respondeo IV. In charta debito situ collocata, apparet imago nitidissimè, si magis approximetur charta foramini, ubi majus lumen est, obscuratur imago, &tamen non minuitur scabrities chartae; ergo obscuritas non oritur praecisè ex imminutione scabritiei, sed ex augmento luminis. Omitto alias impugnationes. Arguunt secundò. Objectum situ recto visum in foramine ontico, arguit species colorum non videri ut quod. Nam cur illa obscura imago speculo excepta, &optico foramini opticè unita rectificatur, cum aliàs extra foramen opticum etiam in speculo inversa appareat? Hoccine est naturam objecti ut quod induere? Non igitur hoc phaenomenon salvari potest, nisi per duas superficies. unam scabram, alteram laevem. Quod si admiseris, nosteres: omnia enim poteris via reflexa salvare. Ita illi. Respondeo I. Dum objectum situ recto videtur in foramine optico, non videntur colorum species ut quod, sed ipsum objectum visione reflexâ, ut probavimus §. 3. Respondeo II. Ideo obscura imago speculo excepta rectificatur, si speculum &oculus sint in situ ab Adversariis requisito, ut vidimus §. 1. quia species tunc per foramen intromissae, &decussatae, reflectuntur ad oculum efficiendo angulos reflexionis aequales angulis incidentiae, &dirigunt oculum ad eadem puncta objecti, eodemque situ, à quibus &quo situ procedunt, ut diximus eodem §. 3. Respondeo III. Oculo in alio situ constituto, species objecti, quae Dic quae in foramine decussantur, &imaginem pingunt in speculo, non reflectuntur ad oculum per angulos reflexionis aequales angulis incidentiae, quia hoc non in quolibet situ contingere potest, ut ex Opticis &Catoptricis patet: sed illa ipsa imago inversa radiat directis radiis in oculum, unde percipitur ab oculo eodem situ, quo in speculo depicta est.