Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 155
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Corallii COmparat Auctor hoc phaenomenon ei, quod in perlarum solumotus in tione in acido aliquo menstruo contigisse vidit; in quod cùm aqua forti. perlae affatim injicerentur, integrae ab imo fundo ad ipsum liquoSimile quid vidi saepe Romae in foro ris fastigium evehebantur. Agonali à quodam Dentifrangibulo, qui ut spectatores alliceret, frusta corallii intra phialam simili liquore plenam injiciebat; quae continuò tumultuatim subsultabant, ac subsidebant. CAPUT XXXI. EXPERIMENTUM XXIX. Causam ascensus vaporum &fumorum intra aërem, non esse eorum positivam levitatem, sed gravitatem aëris, ostenditur. Vapores &EXperiri cupiebat Auctor ingeniosissimus, quis aëris effectus fumi cur E esset in exhalationes, vapores, fumos, similiaque corporum in aëre adterrestrium effluvia; an scilicet positivae alicujus levitatis sibi inscendant. natae vi sursum ferrentur per aëra; an verò agitatione suâ semel supra terram elevatae, ab aëre sustentarentur, &in ascensu suo adjumentum inde potiùs, quàm impedimentum sentirent; ad eum modum, quo lignum aquâ levius, si infra aquam priùs detentum dimittatur liberum, sursum fertur ab aqua ipsa impulsum ac sublevatum. Cùm enim inferiores atmosphęrae partes superioribus densiores &graviores esse statuat; existimabat meritò, effluvia ejusmodi motum suum sursum faciliùs, quàm deorsum, posse continuare, ac postea propter aequalem sibi in aere uiditatem se descentem ultro c troque vehi: non secus ac in aqua marina salinae ejusdem particulae nè in fundum subsidant, aquearum ope, quibus sunt commistae, sustentantur. Cùm itaque frustra hanc rem tentasset ex observato fumorum motu, ab accensis in exhausto Recipiente corporibus prodeuntium; tandem rationem aliam, quâ curiositati suae laudabili sarisfaceret, excogitavit, ope scilicet liquoris cujusdam, quem ante annos aliquot alium in finem praeparaverat.