Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 156
Unproofread scanNot analysed yet
Liquor enim ille tametsi magna ex parte è metallis constaret, iisque satis ponderosis; ejus tamen est naturae, ut quàm diu phiala, quâ continetur, operculo utcunque tenuissimo obturatur, tam vitrum, quàm liquor i pse sint diaphana, uti &superior vitri regio ad quam non pertingit liquor. At quàm primùm evellitur obturamentum, atque aëri extrinseco aperitur aditus; suberei obturamenti pars inferior quae phialae immissa fuerat, atque ipse liquor, effluvia emittunt sursum, &circumquaque dispergunt, eaque adeo densa, atque albicantia, ac si ex tenuissimo pulvere alabastrite in aëre nebula emicaret. Haec liquoris fumigatio perdurat, donec phiala iterum obturetur. Quo facto, statim effluviorum ascensus cessat. Reclusâ autem denuo phialâ, denuo renascitur. Hunc igitur liquorem fumigantem ad id, quod meditabatur, opportunum ratus, phialae infudit, eamque obturavit subere facilè exemptili; phialae fundo plumbeam laminam satis gravem affixit, nè fortè in subere educendo elevaretur; fili extremum unum alligavit dicto suberi, alterum obturamento operculi Recipientis; phialam Recipienti imposuit; Recipientem diligenter emplastratum evacuavit; tandemque obturamentum subereum, revolvendo operculi Recipientis obturamentum, è phiala extraxit. Et quanquam è vestigio, post extractum suber, apparerent effluvia quaedam albida sursum projecta, ac si ab aëre in phiala priùs incarcerato, ac tum demum in Recipientis capacitatem praeproperè diffuso processissent: observavit tamen postea, prout exspectaverat, effluvia non se sursum tulisse, ac dispersisse, ut in aëre solebant; sed, cùm propter agitata liquoris corpuscula, quae motum suum in perangusto phialae spatio continuare non poterant (quo fiebat ut aliud alterum inde necessariò expelleret) dicta effluvia adlabrum phialae ascendissent, non altiùs contendisse, verùm exteriorem phialae superficiem in descensu suo lambentia ad fundum descendisse, atque inde per longam atque inclinatam plumbilaminam, super qua requiescebat phiala firmata, instar scaturiginis alicujus exiguae (neque enim crassitie calamum cygneum multùm exsuperabat) defluxisse.