Latin
CAPUT XLII
Kaspar Schott, Technica curiosa 175
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM XLI. Alauda, Passer, Mus, in Recipiente evacuato exspirant. Xperiri quoque volens Auctor, num majora &validiora a Enimalia in evacuato Recipiente respirare ac vivere possent; Primò inclusit alaudam, alâ alterâ ab aucupe, quem in eum finem miserat ad avem quampiam capiendam, vulneratam quidem, vegetam tamen &alacrem. Haec Recipienti inclusa, altè ad modum aliquoties in illo exiliit. Vase igitur multâ celeritate &diligentiâ occluso, antliam sedulò exercuit. Avis aliquamdiu satis vivida constitit: ad pleniorem tamen aëris exsuctionem languescere coepit, &non ita multò pòst violentis &enormibus convulsionibus affici: unde bis tervè se praecipitavit, dein pectore resupino, capite deorsum inclinato, contortoque collo exspiravit: Totum hoc contigit spatio decem minutorum horariorum. Secundò immisit passerem visco captum, &omnino illaesum, ac vegetum. Hic inclusus, ad vasis summitatem propè raptim prosiliit. Agitatâ antliâ, intra septem minuta ex spirasse videbatur. Sed clave epistomii celeriter reversâ, &novo aëre intromisso, coepit sensim reviviscere, adeo ut post unam &alteram palpitationem oculos aperiret, pedibus insisteret, &post horae circiter quadrantem ad summitatem vitri, pro liberioris aëris ingressu Recipiente verò secundâ vice occluso, intra aperti niteretur. quinque minuta à prima antliae exercitatione, violentis convulsionibus enectus, occubuit. Tertiò murem immisit jam tum in muscipula captum. Quoaltè admodùm in Recipiente exsiliente, operculum adglutinavit. Quamvis autem post exercitam aliquamdiuantliam, continuò sursum solito de more exsiliret, non tamen diu pòst languere coepit, &vertigine affectus collabascere. Quocirca reversâ raptim clave epistomii, recentem intromisit aërem intra vas. Quo facto, sensum recuperavit, &pedum usum, debilis tamen permansit aliquamatequam diui eandem terialescentia pristino, mere crescit. Anelsam deinde per octo minuta exercuit. Circa medium istius temporis pauxillum aëris casu quodam per epistomium irrepsit; &dehinc post duo circiter minutamus alacriter satis exsiliit: quamvis deinde post duo ulteriùs minuta exanimis caderet, sed minutioribus aliquantò convulsionibus quàm aves.