Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 176
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. ostenderet Auctor, dicta animalia defectu aëris ad respirandum apti interiisse, alium murem quàm potuit arctè Recipienti inclusit. Vixit ibi ultra tres horae partes, diutiùsque vixisset, nisi rogante amico interim adventante antliam agitasset. Quo facto, mus intra decem minuta, praeviâ convulsione, cujus vi bis tervè in aerem projectus fuit, exspiravit. Alio tempore murem famelicum per totam noctem Recipienti inclusit; &ut certò constaret, probè occlusum esse Recipientem, nonnihil aëris exhausit: &cùm nullam manifestam rimulam percepisset, acrem per epistomium iterum intromisit, ne illius defectus animalculo officeret. Machinam totâ nocte prope ignem reliquit, ne à violento pruinosae noctis frigore interiret. Proximo manè non tantùm vivebat mus, sed omnem propè caseum, quem simul cum illo incluserat, devoraverat. Atque ita ultra duodecim horas vivum conservatum, tandem exsuctione aëris languere fecit, &quasi intumescere: &intromisso dein aëre ad pristinum vigorem repentè revocavit. Subjungit hic longissimam de respirationis natura Digressionem Auctor; quam omitto. CAPUT XLIV. EXPERIMENTUM XLII. Corrosivorum liquorum efficacia in evacuato Re Liquores cipiente examinatur. corrosibi in Recipi. CUspicatus Auctor, corrodentium liquorum in dissolvendis ente AngliEcorporibus actionem, gravitatione vel pressione incumbentis cano examinantur. aëris, &ipsius gravitatis amotione, plurimùm variari posse; sequens detur Heistentis Laperimentum. Haec gere necespite auibus consis fragmenta, quae in tantam spiritus aceti quantitatem injecit, ut is pollicari altitudine super illa nataret. Hujusmodi substantias elegit, nè ebullitio ad solutionem magna foret, adeoque operatio diutiùs persisteret.