Latin
CAPUT XLV
Kaspar Schott, Technica curiosa 178
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLV. EXPERIMENTUM XLIII. Liquores tepidi in evacuato Recipiente sponte ebulliunt. Quam aliquamdiu bulliendo effervescere fecit accuratissiAmus Auctor, ut eam per calorem à latente aëre liberaret, quem in communiaqua latere dubium non est. Vitream deinde phialam quatuor propè unciarum aquae capacem, propemodum implevit, &parvo Recipienti librae aquae capaci immisit, cùm adhuc tepida esset; operculoque superlutato aërem exhausit. Ad primas duas suctiones nihil mutatus fuit liquor; nec tertia etiam suctio multò plus effecit; ad quartam tamen &reliquas deinceps aqua in phiala ebullire visa est, quasi vehementi igni admota fuisset, adeoque, ut summitatem phialae supergressa aqua efflueret, &aliquamdiu effervescens permaneret. Prosecutus deinde ulterius hoc Experimentum, observavit quòd aliquando post primam ebullionem multas aëris exsuctiones iterare fuerit coactus, antequàm liquor rursus ebulliret: aliis autem temporibus quòd quotiescunque clavis epistomii, ut aër ex Recipiente in Cylindrum transiret, inverteretur, recrudesceret effervescentia. ANNODis