Latin
CAPUT XLV
Kaspar Schott, Technica curiosa 179
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO UOc phaenomenon arguere ait Auctor, aquae ebullitionem inde 2 Pfuisse ortam, quòd remota aëris incumbentis pressione, vel ignea corpuscula, vel potiùs vapores per calorem in aqua excitati &agitati (quos elasticae virtutis capaces esse adstruit) plurimùm semet in evacuato Recipiente expandere permitterentur, &tumultuosa sua dilatatione superiorem aquae partem elevare, &in bullas mutare. Aliis etiam circumstantiis id ipsum confirmat; quas omitto. II. Hoc idem Experimentum in oleo communi fecit Auctor, liquore videlicet multò tenaciore, quique vehementiorem, postulat ignem ut effervescat; nec tamen ad ullam effervescentiam in Recipiente suo adduci potuit. III. Fecit &id chymico terebinthi oleo, magis tenui &volatili: quod derepentè ebullivit, usque dum pristinam altitudinem quater vel quinquies attigerit in phiala, in cujus fundo requieverat, ebullitionemque continuavit, donec ad teporem propè reduceretur. IV. Vinum quoque, cùm tenuior sit &magis spirituosus liquor, quàm aqua, vice olei calidum immisit. Ad primam exsuctionem (nisi memoria fallat) adeo vehementer ebullire coepit, ut brevitempore quo antliam exercuit, quatuor vel quinque ejus partes ex phiala exundarint, &defluxerint, quamvis ea satis longo collo esset exporrecta. Qua occasione addit, etiam aquae partem prope dimidiam in Recipientem aliquando ebullivisse, antequam ad tepiditatem redigeretur. Fuitque observatu dignum, quodam tempore aëre exhausto, liquorem ad unicam exsuctionem bullis ad miraculum vastis tam diu efferbuisse, ut precem prope Dominicam inter illius ebulliendi tempus recitare potuerit.