Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 205
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM III. Vesicula compressa, sponte ad hydrargyri è tubo erecto aliqualem lapsum, intra superiorem tubi partem vacuam turgescit. Vesica comXperimentum hoc simile est ferè illi, quod retulimus Cap. 1 pressa in Epraecedente §. 3. Phaenomeno 15. illudque exhibuit Dn. Rotubo hydrargyro bervallius, Mathematicae Professor in Regia Palaestra Parisiis, copleno turram Joanne Pecqueto, ut refert ipsemet in Dissertat. Anatom. de gescit. Circulat. Sangu. Nimirum I. Accepit tubum vitreum DB, tripedali saltem longitudine Vide Iconismi XII. productum, cujus extremitas B erat aperta, extremitas verò D Fig. I. protuberabat in ampullam seu lagenulam A, habentem in ima sua base hiatum repandum C. II. Per hoc foramen C immisit vesiculam cyprini seu carpionis, siccatam priùs, &omni aëre evacuatam, cujus collum filo erat strictissimè obligatum, ne aër aut ingredi, aut egredi posset. Tum hiatum seu foramen C occlusit oppansâ suillae vesicae tunicâ (cujus prae caeteris spissitudo compactior hydrargyrum cohibet) atque arctissimè dicto hiatui adstrictâ. III. Tubum invertit, &per erectum orificium B insunt hydrargyrum, totumque tubum &ullam A implevit; adeo ut hydrargyrum vesiculae incumberet, ac basi ampullae adprimeret. IV. Digito indice obturavit accuratissimè orificium B; tubum invertit; inversum, &perpendiculariter erectum, digitoque adhuc obturatum, intra hydrargyrum allud vasculo EF contentum, immersit ad fundum usque vasculi. V. Tenens manu alterâ tubum perpendiculariter erectum, subduxit digitum ab ori ficio B. Quo facto, descendit ocyus hydrargyrum, desertaque impullâ A, &parte aliquâ tubi, effluxit è dicto orificio B; ac post varias sursum deorsumque intra tubum vibrationes, tandem quievit suspensum intra tubum ad altitudinem viginti septem pellicum à suprema hydrargyri in subjecto vasculo EF contenti superficie, usque ad signum v. g. G. His etiam factis, cyprina vesicula, quae intra ampullam A permanserat, prohibente colli angustiâ descensum intra tubum, sponte coepit intumescere. Cum autem vel inclinabatur paulisper machina, vel modica aëris extrinseci particula intromittebatur, protinus flaccescebat.