Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 206
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. X his deducit Pecquetus, aëri inesse elaterem, seu virtutem se sponte dilatandi, quando ab externo comprimente liber est. Nam residius intra contortae quidem, verùm non exhaustae penitus vesi culae recessus aër, tametsi exiguus, nullo alterius incumbentis aëri nisu intra ampullam compressis, dilatavit sese, vesiculamque ipsam distendit. Quia verò admisso aëre extrinseco, aut extrinseco Mercurio spiritibusque Mercurialibus per inclinationem tubi, vesicula magis quàm antea comprimebatur; dilatatus intus aër similiter condensabatur, ideoque vesicula flaccescebat. Hoc an admittendum sit, infrà suo loco examinabimus. CAPUT IV EXPERIMENTUM IV. Hydrargyrus in tubo intra alium hydrargyrum erecto, haeret suspensus ad maiorem altitudinem in loco humiliori, quàm altiori. Xperimentum hoc est idem quod retulimus Cap. I. praece dente, Phaenom. 5. fecisse Pererium Gergonae. Fecit &id, te ste Pecqueto, Dn. Paschalius prope Claro-montium in Avernis deprehenditque, prope radices excelsissimi montis infusum tube quatuor pedes longo hydrargyrum, ad viginti septem circite pollicum altitudinem supra restagnantis in subjecto vase hydrar gyri superficiem haesisse suspensum: in altiore verò montis ejus dem regione, centum &quinquaginta circiter sexpedarum alt tudine radices superante, remanentem intra tubum hydrargy cylindrum quinque tantùm &viginti pollicum obtinuisse altitudinem in supremo denique vertice iugi, quingentas ad minimum sexpedas supra radices alto, eundem hydrargeri cylindrum, viginti quatuor circiter pollicum adeptum esse altitudinem.