Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ut adeo ab imis radicibus, ad supremum montis culmen, altitudo hydrargyri intra tubum remanentis, trium circiter pollicum spatio imminuta sit. ANNOTATIO. Sationem hujus Phaenomeni ait esse Pecquetus, quòd supremus qui montis jugo circumfluit aër, minùs ab incumbente aëre, quàm medius, infimusque prematur; adeoque supremus levior existens, breviorem quoque hydrargyri cylindrum ad aequilibrium sustinere potuerit, quàm medius, ac infimus. Hoc nos infrà examinabimus,