Latin
CAPUT XXIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 21-3
Unproofread scanNot analysed yet
15. egimus. III. Vitreum vas A implevit tantâ aquâ per ventile E, ut tubi CD orificium D semper maneret aquae immersum, quacunque ratione sursum aut deorsum verteretur vas A. De in inclinavit idem vas A, ut tubus CD quoque penitus aquâ impleretur. Quo facto, dum erigitur denuò vas A, ut antea erat; suspensa manes aqua intra dictum tubum CD, idque ideo (inquit Auctor) quia aer incumbens aquae intra cucurbitam modo dicto erectam, gravitate suâ impedit descensum aquae è tubo. IV. Posthaec vitreum vas A dictâ ratione praeparatum, mediante tubo cupreo FGHI conjunxit globo seu cacabo cupreo, quem suprà cap. 5. &26. descripsimus, &explicavimus, ita ut extremum I stuppa aut lino obvolutum applicatum esset dicti cacabiepistomio, circumfusa aqua ad aëris ingressum impediendum; alterum verò extremum F ventili E praedicti vitrei vasis A esset infixum V. His omnibus ritè praestitis, aërem è vase A (non globi seu cacabi cuprei, sed tubi plumbei eo dicto cacabo circumpositi opeextraxit, adhibito etiam in fine extractionis tubulo P, (de quo supra cap. 26. Num. 9. &paulò pòst §. Sed quia) cujus subsidio corium interioris ventilis antliae pnevmaticae aperitur, &aëri fortassis residuo liber aditus ad intrò descendendum conceditur, ac tempestivè, antequam embolus sursum protrudatur, recluditur, atque adeo totus aër penitus extrahitur. Quo facto manifestè incipit aqua è tubo vitreo CD descendere sine ullâ ullius bullae ebullitione atque ascensu, &superficiei aquae in cucurbita contentae coaequari. Vacuum ergo tubi CD spatium, omnique prorsus corpore exinanitum manet. Quod &ipsum rationi consentaneum est: Nam Primò, quia externi aëris pressio per insertionem extremi F intra ventile E impeditur, &per aëris extractionem interno aëri in cucurbitam antea delitescenti vis omnis dilatativa (quae à nonnullis vis elastica appellatur, &ante extractionem aëris aquam in tubo CD suspensam renebat, tametsi nullus externo aëri intra cucurbicucurbitam aditus per obturatum ventile E concedebatur) aufertur; necessarium omninò est, ut aqua insitâ suâ gravitate, è tubo CD descendat, &inferiorem locum quaerat.