Latin
CAPUT XXIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, quia per hanc machinam aër penitus è vitro A extrahitur; necessariò sequitur, ut aqua tubi CD subsidat, &aequalem superficiem cum aqua vasis A acquirat: quod &ipsa ἀντοψία ac velut ocularis demonstratio convincit. §. II. Varia Phaenomena circa praesens Experimentum, ab Auctore notata, ATOtat Auctor Machinae in Epistolam proximè ante §. 1. citata, rem miram, quae dum primam hujus Experimenti exhibitionem adornabat, &Machinam incautiùs tractabat, evenit. Nam cum aërem modo dicto è vase A extraxisset, &tubi FGHI, extremum Fè ventili E denuò eximeret; ipsum totum ventile simul è capsellae BB operculo extractum fuit. Quo facto, externus aër tanto cum impetu irrupit intra vas A, ut non solum aqua in momento ascenderit inera evacuatum tubum CD, verùm etiam partem superiorem dicti tubi abruptam tecto hypocausti alliserit, simulque vas totum A cum aquâ ad spitamę altitudinem è terrâ elevarit, parum ut abfuerit quin penitùs confringeretur. Qui quidem eventus manifestissimè probat aëris externi pondus &pressionem, uti infrà suo loco discutietur. II. Notat secundò, dum vitra &plumbaturae adhuc recentia sunt, &aër è vase A extrahitur, multas hinc inde bullulas ex omnibus locis enasci. Quas quidem bullulas initio existimavit Auctor ex solâ aquâ oriri; at deprehendit postmodum, quòd tam ex aquâ, quàm vitro &plumbaturâ oriantur. In particulis deprehenditur, multas adhaerescere vitro &plumbaturae, quae paulatim magis magisque crescunt, ac tandem aquam perrumpentes avolant. Contingit autem praecipuè, quando tubus CD repletus jam est aquâ, &paulatim erigitur, ut dum aqua in dicto tubo descendere ac subsidere incipit, appareant in ipso, atque intra tubum circumquaque innumerabiles vesiculae aut bullulae. Ob quod Auctor certò existimavit initio, aërem per vitri poros penetrare. Quam in opinion dibzy G Google nione eò confirmatus fuit magis, quòd dum dictum tubum denuò nclinabat, &aquâ rursum implebat, semper aliquid aëris pisi magnitudine in illo deprehenderit. Qui aër (quando scilicet vitrum convertebatur) tametsi sponte erumpat denuò intra supe rinacucurbitae spatium aqua vacuum; semper tamen eodem id contingit modo. Ex hoc phaenomeno patet, tàm aquam, quàm corpora alia, maximè porosa, aërem intra se continere; qui aër, dura circumsessione &pressione dicta corpora liberantur, erumpit, &quandoque in vesiculas &bullulas resolvitur. III.