Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 225
Unproofread scanNot analysed yet
Supremam dicunt plerique, quae inter cavum sphaerae ignis (ut ipsi loquuntur) &paulò infra altissimorum montium fastigia, intercepta est. Nos nullum ignem supra aërem, ab aëre distinctum agnoscimus, ideoque Lunae concavo concludimus illam suprâ: quantum verò infrà porrigatur, diximus in Physica Curiosa lib. 11. cap. 5. Media inter duas jam recensitas jacet. Si tamen supra supremam aëris regionem, &infra Lunae concavum, statuere velis putatum ignem, hoc est, aërem defaecatum, &terrenis corpusculis eò delatis quàm minimè defoedatum (ut nos alibi fecimus) per nos licet. Altitudinem singularum aëris regionum, atque adeo totius aëris usque ad Lunae concavum, in Physica Curiosa loco cit. determinavimus; ex quo loco, pro supremae regionis altitudine (cujus solius cognitionem hîc inquirimus) desumimus sequentia. Aeris suprePrimò. Suprema aëris regio non extenditur sursum ultra Luma regio nae concavum, tametsi coelum planetarum ac siderum rel. quo quousque exrum ponatur (ut nos cum Recentioribus nunc communiter potenditur. nimus) fluidum ac permeabile. Est contra Fromondum lib. Meteoror. cap. 2. art. 1. ubi ait, probabile esse, supremam aëris regionem ad sidera fixa, &ad ipsum usque Firmamenti fornicem excurrere; idque colligit ex Cometarum aliquorum per vias Planetarum trajectione, &motu intra eorundem coelum: ex hoc enim concludit, totum spatium inter Planetas usque ad Firmamentum, exhalationibus scatere, ac infervescere. Ego autem puto, tametsi fluidum ac pervium sit Planetarum coelum, plenumque exhalationibus, è quibus Cometae supralunares gignuntur; terrestres tamen exhalationes eò non pertingere, sed infra Lunae concavum morari; aut si quando violenter altiùs ascenderint, relabi deorsum. Rationem loc. cit. adsignavi hanc. Primò, quia centrum omnium gravium sublunarium (quales etiam sunt exhalationes è terra elevatae) est centrum terrae; centrum autem exhaIxionum Lunarium Luna, Solarium Sol, &reliquorum Planetarum reliqui Planetae.