Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 226
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, quia aether à Lunae concavo sursum est levissimus, nec aptus ut sustentet exhalationes terrestres; ideoque hae vel non ascendunt eò usque, vel si violenter fuêre illuc detrusae, pondere &inclinatione naturali tendunt ac relabuntur deorsum versus terram, tanquam centrum suum. Cometarum itaque supralunarium materia sunt exhalationes supralunarium corporum. Secundo. Suprema aëris regio, ad quam videlicet terrestria effluvia ascendunt notabili saltem quantitate, probabiliter non extenditur sursum ultra quinquaginta duo milliaria Italica, seu tredecim Germanica. Ratio est, quia materia meteororum sublunarium, quae est vapor &exhalatio (quibus nominibus veniunt quicunque spiritus seu halitus è sublunaribus rebus extracti, atque elevati) plerumque non ascendit altiùs à terra, ut colligunt Alhazenus, Vitello, Nonnius, Clavius, Tycho Brahe, &alii, ex crepusculis matutinis ac vespertinis, quae incipiunt ac finiuntur, quando supremi halitus in aëre, qui radios Solis reflectere ad nos aliqualiter possunt, incipiunt vel desinunt illuminari à Sole infra Horizontem ortivum aut occiduum existente: ex his enim apodixi mathematicam ostendunt, dictos halitus plerumque non esse altiores quàm diximus.