Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 229
Unproofread scanNot analysed yet
Perforata postremo cera census nullam partem ex bilance eximi permisimus) externum aërem (qui non sine strepitu irrupit) admisimis, &Aeolipilam cum cera rursus trutinâ exploratam, ad 6 uncias, &drachmas, &so grana, pondere auctam invenimus. Adeo ut Aeolipila, quantum ab igne nostro fieri potuit, aëre suo liberata, undecim granis levior fuerit se ipsâ priùs aëre repleta: hoc est, aër in cavitate Aeolipilae contentus, undecim grana aliquantillum exceßit; aliquant illum inquam exceßit, propter particulas aëris ab igne ex Aeolipila nondum expulsas. Adhibuit autem bilancem, quae quartae partis grani pondere aequilibrium perdebat. Alios modos aëris gravitatem deprehendendi tradit Georgius Philippus Harstorfferus tom. 1. Deliciarum Mathemat. par. 9. proposit. 16. &doctissimus Cardinalis Nicolaus Cusanus in Experimentis staticis; quos ultimos dedimus nos in Magia nostra Par. 3. lib. 4. Syntagm. 3. Pragmatia 11. &12. Sed nulla aërem ponderandi, ejusque gravitatem deprehendendi praxis luculentior, ingeniosior, ac certior hactenus reperta fuit, quàm illa, quae fit per Experimentum Magdeburgicum, explicata supra lib. 1. cap. 2. ubi diximus, Recipientem nostrum Herbipolensem, triginta duarum mensurarum Herbipolensium capacem, plenum aëre non constipato, sed in suo naturali statu constituto, ponderasse unciam unam cum sex decimis plùs, quàm cùm evacuatus erat. Auctor verò dicti Experimenti, Dn. Otto Gerickius, in litteris ad me datis, &lib. cit. cap. 11. adductis, fatetur, Recipientem post extractum aërem esse tribus aut quatuor lotonibus seu semiunciis leviorem, quàm plenum aëre; prout videlicet major atque capacior est Recipiens. §. II. Probatur ratione, aërem esse gravem. QAtio etiam suadet, aërem esse gravem. Nam Primò aër, ut Aerem grabem esse, diximus cap. 1. hujus libri, est aether repletus variis vaporibus, probatur exhalationibus, halitibus, spiritibus, effluviis corporum sublunaratione. rium, seu simplicia illa sint, seu mixta: ejusmodi autem effluvia, cùm Ff 3 GOC Digitized gle etium sunt corpusculis e ceret, ante aspecie, aut mentia &consequet. ter gravibus corporibus extracta, gravia quoque (saltem ut plurimum) sunt, &pondere suo deorsum non solùm tendunt, sed etiam ruunt, cùm ab adventitio calore sunt libera.