Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 230
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi, saltem ut plurimùm effluvia praedicta esse gravia, quia dantur aliqua in quibus nullum gravitatis signum deprehendimus, ut sunt effluvia magnetica, colorum, odorum, ac similium. Secundò. Si aër non esset positivè gravis, sed positivè levis; ergo quò plus aëris contineret uter, aut vas quodcunque, eò levius esset: at hoc falsum ostendunt experientiae allatae; ergo gravis est. Nec dicas, aërem intra utrem aut pilam compressum, gravem esse, quia condensatus ac constipatus est; aërem tamen in statu suo naturali constitutum, non esse gravem. Respondeo enim primò, non solùm constipatum aërem, sed etiam non constipatum, manifestissimè gravem esse, ut constat ex Magdeburgico Experimento. Respondeo secundò, si constipatus est gravis; ergo &non constipatus: nam leve simpliciter additum levi simpliciter, non potest constituere grave, sed leve Dicere posses, diaphanum additum diaphano, reddere opacum, ut patet experientiâ, quando vitro diaphano superponuntur plura vitra aeque diaphana; &quando aër aut aqua, superponitur aëri, aut aquae. Respondeo, diaphana in exemplis allatis, &omnia alia, quae eundem effectum praestant, non esse planè ac perfectè diaphana, sed habere opacitatem aliquam admixtam. Opacitas autem addita opacitati, facit majorem opacitatem. §. III. Aërem intra aërem ponderari posse, negat Deusingius. Cùm aër gravis sit, dubium nullum est, quin intra purum aetheOrem, aut intra aërem alium se leviorem, ponderari possit; sicDubium etiam nullum est, aërem ut aqua ponderatur in aëre. constipatum ponderari posse intra non constipatum ejusdem rationis, quia ille gravior est quàm hic. Dubium tamen est, an aër intra alium aeque gravem, aut etiam minus gravem, ponderari queat. Ratio dubitandi est, quia sicut aqua intra aquam ejusdem rationis &gravitatis non gravitat; ita nec aër intra aërem ejusdem rationis &gravitatis gravitat.