Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 233
Unproofread scanNot analysed yet
Dolium aquâ plenum, &aquae impositum, magis mergitur, quàm dolium aëre plenum, ut quotidiana experientia docet; ergo non solùm dolium gravat, sed etiam aqua, quae in dolio est. Item, si vas cretaceum, aut cupreum, aut cujuscunque alterius materiae, sultus in fundo perforatum, supra verò apertum, imponatur aquae ita erectum, ut fundus perforatus aquae superficiem contingat, demergitur vas aliquantulum; deinde ingrediente paulatim aquâ, magis ac magis demergitur; tandem cum plenum est aquam, penitus submergitur &subsidit: hoc autem non fit, nisi quia ponderi vasis accedit pondus aquae: Ergo aqua intra aquam gravitat. Omitto alias probationes, quoniam has sufficere existimo; &concludo, etiam aërem vasi conclusum gravitare unà cum vase in aëre; quod probare volebam. Dico II. Quòd Recipiens aëre plenus, &bilanci impositus, magis descendat in aëre, quàm idem Recipiens aëre evacuatus, sive ex toto (si fieri potest) sive ex parte; non evenit inde, quòd in primo casu aër circumstans sit rarior, in secundo verò densior. Probatur I. quia revera Recipiens aëre plenus, est gravior, quàm non plenus, ut jam probavi; sive ergo rarior sic aër circumstans, sive non, potest plenus descendere magis, magisque suam lancem deprimere, quàm vacuus; cum hoc tamen discrimine, quòd in rariori plus, in minùs raro minùs descendere queat. Probatur II. quia dato etiam quòd aër ubique inspersas habeat aetheris particulas, ut cap. 1. asseruimus; &quòd in casu nostro illae aetheris particulae, quae aëri Recipientem circumstanti immixtae erant, per vitri poros sint ingressae, atque ob id circumstantis aëris partes fuerint magis constipatae &condensatae, quàm antea erant ideoque Recipientem prohibeant descendere quantum antea descendebat; tamen aër ille, qui semel Recipientem circumstat, non semper eum circumstat, sed continuò fluctuat, ac recedit, accedente alio atque alio, quàm diu aër in loco eodem in quo Experimentum capitur ventilatur ab huc illuc commeantibus, à ventis, aliisque de causis. Ergo etiamsi in principio, antequàm cones spatium per depelitus, non descendit die antes, tamen absces. dente illo descendere debet, &redeunte ascendere, &quidem satis sensibiliter, quantum scilicet 32 lotones seu semiunciae bilancem deprimere possunt. Nunquam autem notatum fuit, Recipientem aut evacuatum, aut plenum, aliquando descendere, &aliquando reascendere, manentibus caeteris immutatis. Dicit Cl. Deusingius, recedente aëre condensato, &adveniente novo aëre rariore, hunc statim condensari circa Recipientem, quia ille, qui recessit, nititur se reducere ad statum suum naturalem, &ideo partes aetheris, quae sunt in aëre novo adveniente, sequuntur aërem condensatum.