Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 234
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, hoc prorsus gratis dici, &esse omnino incredibile, &naturaliter impossibile. Aër enim condensatus, &in statu violento constitutus, dum Recipientem circumstabat, non minùs nitebatur se reducere ad suum nativum statum, quàm dum depulsus est: cur ergo partes aetheris in aëre vicino antea non confluebant ad ipsum, &post discessum confluunt? Mihi certè longè probabilius videtur, aërem Recipienti inclusum, gravitare in aëre, propter rationes allatas; quàm aërem, qui Recipientem circumstat, etiam translato Recipiente de loco in locum, esse condensatum, &ideo Recipientem non degravare tantum, quantum antea aëre plenus degravabat.