Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO QVae hoc capite proposui, scripseram etiam in Joco seriis centur. 3. Proposit. 66. verbis paulò mutatis, additisque nonnullis quae hic omissa sunt: miseramque ad Virum Clarissimum Doct. Antonium Deusingium, ut pro suo singulari erga me, &erga veritatem affectu expendere dignaretur. Fecit id cumulatissimè Vir Doctissimus, uti ex sequenti apparet Epistola. Reverende ac Celeberrime Vir, Domine &Amice honorande ac colende. Micissimas heri (14. Junii) abs Te litteras accepi, cum fasciAculo eorum, de quibus meum poscis judicium, per Nobilissimum &Amplissimum Dn. Vegilinum, communem nostrum ac faventissimum Amicum, Leovardiâ ad me missas. Singularem Tuum Fauum ergae ne affectum, multis comprobus modis, nec discet. Tibi privatam colere ac fovere amicitiam, nisi &publica illius documenta extent in praeclarissimis Tuis scriptis, aeternitate dignissimis. Certè animum Tuum minimè fucatum re ipsâ comprobas, quòd liberè à meis opinionibus dissentias, nec patiaris affectum praejudicare veritati. Sic &ego consuevi conversari &agere cum intimis meis, illaesâ amicitia, illaeso affectu, quo piè ac candidè Amicos complector.