Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 242
Unproofread scanNot analysed yet
stans nitatur quidem ad statum naturalem, ex Recipiente saltem detentus aether succurrere non potest, cùm spatium illud sine corpore esse nequeat, nec queat aliud quodcunque subire: ex aëre verò vicino non potest tantum affluere, quia condensatus ille aër suo nisu naturali non potest praevalere retinenti aëri vicino, atque adeo interfusum aetherem sibi reservanti. Aliquid tamen allici ex aëre vicino, rationi consentaneum est, sicque aëris condensationem gradatim minui, quò longiùs ab ipso Recipiente exporrigitur. Interim non nego, posse fieri à causis quibuscunque externis (v. g. ab igne, vel radiis solaribus &c. )ut condensatus ille aër rarescat iterum, sicque aetheream substantiam aliunde admittat: id verò si fiat, jam dubio procul in tali aëre gravitatio itidem Recipientis mutabitur. Sed quaeris porrò, si Recipiens evacuatus transfertur de loco in locum, hoc est, recedit ab aëre condensato ad aërem non condensatum, gravitetne, hoc est, descendatne magis in novo aëre, quàm antea? Respondeo, non descendere magis; sc. quando jam aër circa Recipientem consimiliter condensatus est ut prior: Namque aër circumstans à recipiente relictus vindicat se in naturalem statum per expansionis nisum, aethere aliunde adveniente, nempe à loco in quem Recipiens translatus fuit. Sed quaeris iterum ut antea, Cur aër ille condensatus, qui Recipientem circumstabat, antea non vindicavit se ad naturalem statum per expansionis nisum: aethere ab eodem loco, aut aliunde adventente? Similiter quaerere possem, cur vaporosus aër in hypocausto tum demum, quando locis frigidioribus appropinquat, condensetur, ac non aequè quando in medio conclavi est? Sed Respondeo ad rem, ut antea: quamdiu aër condensatus Recipienti vicinus est, ad naturalem expansionis suae statum devenire non potest, quod nempe praepediatur expansio ejus ob violentiam vicinam, quâ ingressus aëris in Recipientem praepeditur, adeoque aether intus detinetur, quò minùs subire queat aërem Recipienti proximum; à vicino aurem aëre aether advenire non potest, quia nihil est quod illic aërem condenset, aetheremque expellat, nec queat nisus aëris, qui violentiae vicinior est, renisui aëris remotioris Digi sin per nascere.