Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 243
Unproofread scanNot analysed yet
Violentes autem ablud, vel aliorsum, translata, condensatus antè aër faciliùs ad aequabilitatem reducitur ab interfluente undiquaque aethere, ac condensatio denuo fit, ubi major obtingit Naturae violentia, seu detinetur aether, ne aequabiliter undiquaque aëre vicino, seu qui Recipienti proximè circumfunditur, queat interfluere. Concludo igitur, Recipientem aëre evacuatum, minùs gravitare, ob aërem circumstantem condensatum potiùs, quàm quòd aër antè in Recipiente contentus gravitaret, seu ponderis sui nisum in aëre exerceret. Et sanè si aër in aëre gravitaret, quando alii in aëre gravitanticorpori inclusus est, possetque aqua in aqua gravitare, dummodò sit inclusa alii gravitanti corpori; quidni aequè aër eidem corpori gravitanti inclusus gravitare posset in aqua, cum utique simpliciter gravis sit aër, seu pondus aliquod nativum sibi habeat? Nulla ergo ratio reddi posset, cur lignum centum librarum plumbo unius librae in aëre centuplo gravius, in aqua tamen levius existat? (quam Quaestionem movet Aristoteles 4. de Coelo cap. 4. tex. 29.) vel saltem, cur corpus aqueum, v. g. pomum, natet in aqua, cùm tamen particula plumbi, quae v. g. centesima duntaxat pars sit illius molis, quam pomum ipsum habet, mergatur? Utique aqua in pomo, cum terrestri seu graviore substantia, quasi in uno eodemque vase conclusa est, at interim non mergitur pomum: Ergo inclusa aqua non gravitat in aqua. Ratio autem horum phoenomenon clara &evidens est per leges staticas superiùs allegatas. Ita vesica aëre vacua gravior in aëre est, quàm aëre plena: evidenti argumento, aërem vasi inclusum, non modò non gravitare in aëre, sed &non nisi vi quadam, seu ob pondus ejus, quo continetur, deorsum moveri, ac interim illius gravitationi obniti, sicque continentis actuale pondus minuere. Interim, ut videas Candorem meum, Celeberrime Vir, atque agnoscas me Philosophum esse, qui pertinax non sum, minimeque annitor, ut ea, quae posui ipse, tuear; sed ut veritatem assequar, utque mihi ipsi Positiones meae quàm maximè queant videri verae: ingenuè fateor, subesse illis Ratiocinationibus meis circa aëris ponderationem paralogismum aliquem; quem tamen Ta. CCtas. hactenus non observavit. Dum enim statui Epicrisi F.