Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 253
Unproofread scanNot analysed yet
di, &resolvi; mirum non est, Mercurio quoque id convenire, maximè si dilatetur, &agitetur; quod fit in fistula seu tubo Torricelliano, quando pondere suo descendit, aliâ verò à causa (de qua postea) ascendit, iterumque descendit atque ascendit, donec post vibrationes varias tandem suspensus quiescit. Hoc ergo dum sit, subtiliores dicti metalli spiritus sive halitus secernuntur, &levitate suâ sursum tendentes replent superiorem tubi partem. Cum his spiritibus mixtus quoque est aether, qui omnia corpora, etiam vitrum penetrat ac permeat, ut S praecedenti diximus. Contrarium quoad aetherem asseruimus in Magia loc. cit. §. 4. sed ratio ibi adducta nil probat, nisi ex suppositione quòd Mercurius maneat in tubo suspensus metu vacui. At infra aliam illius suspensionis causam adsignabimus; qua stante, ratio contra aetheris ingressum facta inefficax est. Octo alias rationes ad idem probandum, spiritus nimirum Mercuriales in superiori tubi parte esse, affert P. Honoratus Fabryloc. cit. qua, vide apud ipsum. Objicit Magnanus loc. cit. num. 9. impossibile esse, ut in vera de rarefactione sententia idem spiritosae substantiae corpus, Vide Icoquod simul cum suo Mercurio antea implebat fistulae partem su-nismum X. periorem, quae est supra horizontem OP (lconismi X. suprà posiri) postea excluso Mercurio repleat solâ suâ mole totam ac totaliter eandem fistulae partem; praesertim cùm major copia spirituum requiratur in partibus majoribus &capacioribus fistularum supra dictum horizontem, quàm in minoribus. Respondeo, quidquid sit de modo, quo rarefactio fit, non solos ejusmodi spiritus intus conclusos, sed etiam aetherem à foris admissum, replere partes fistularum superiores. Itaque ubi spiritus Mercuriales Argumentum tamen vim habet non sufficiunt, supplet aether. maximam contra illos, qui asserunt, causam suspensivam Mercurii esse solum metum vacui; quod nos nunc non asserimus, ut postea videbimus. §. IV. In tubi Bertiani parte superiore fuit aether, &halitus aquae. Atio est eadem quae pro praecedenti Experimento. Aether enim &vitri, &plumbi poros penetravit. Aqua etiam mota, &descensu suo extenuata, exhalavit spiritus aqueos, qui simul Aquam autem, cum aethere superiorem partem repleverunt. praesertim motam &attenuatam, facilè resolvi in halitus, nemo nescit, "idiana docet experientia.