Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 254
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò Rectè probatur, tubi partem superiorem vacuam non fuisse, ex sono campanulae inde audito. Suprà lib. 3. cap. 2. §. 3. narravi, Dominum Bertum, suggerente P. Kirchero, campanulam unà cum ferreo malleolo eâ dexteritate inseruisse phialae vitreae sui tubi, lateribus internis phialae innixis fulcris, ut malleolus magnete exteriùs applicato fuerit attractus, &elevatus; iterumque remoto magnete dimissus liber, pondere fuerit campanulae illisus, &clarum sonum ediderit, ab omnibus Experimenti Spectatoribus auditum. Ex quo docti collegerunt, phialam non fuisse omni omnino corpore vacuam, quòd alioquin sonus in ea produci ac propagari non potuisset. Emanuel Magnanus respondet in Philosoph. Nat. cap. 20. Proposit. 10. num. 10. non posse quidem sonum in Vacuo fieri, vel per vacuum propagari; causam tamen soni, campanulam videlicet &malleolum, bene potuisse esse in lagena vacua, &insuper inibi potuisse malleolo percuti campanulam, &hanc ex percussione concipere tremulum illum motum quo sonant, quaecunque sonant; ac praeterea motum illum à campanula suas in vacuo vibrationes edente potuisse communicari fulcris, ad ipsam in lagenae alvo sustentandam dispositis, &ita consequenter ipsi lagenae cui contigua sunt fulcra; tum lagena mediante aëri externo ac per hunc tandem propagari ad aurem; cumque motum sic propagatum, &in auris tympano receptum, atque perceptum, esse id quod vocamus sonum. Confirmat id exemplo surdi audientis sonum citharae, cujus manubrium, dum pulsatur cithara, dentibus preDic premit; quia nimirum tremor corporis durioris harmonicè per cussi propagatur per dentes usque ad organum auditus internum. Sed haec responsio nititur falsâ sententiâ de sono, qui non est tremor corporum propagatus vel per aërem, vel per corpora cum acustico organo contigua; sed est aliquid consequens motum ac tremorem, qualitas nimirum passibilis, solo auditu sensibilis, orta ex corporum se collidentium virtute sonativa, ut ostendimus in Magia par. 2. syntagm. 2. cap. 1. maximè Proposit. 14.