Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 256
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc verum est, difficultatem paulatim crescere, &tandem devenire ad summam, ad quam in illis tunc circumstantiis venire potest: at postquàm semel ad eam deventum est, manet illa eadem, caeteris manentibus, quantum vis continuetur labor. Ratio ex dicendis infrà de causa difficultatis in pistillo extrahendo patebit. Vacuum ergo nullum est in Recipiente, non ob causam praecedentem à Peripateticis allatam, sed quia quantumvis cum aëre extracto fortassis extrahatur etiam aether, &subtilior aër quàm sit ille qui tunc Recipientem circumstat, tamen semper de novo alius atque alius per vitri poros, aliosque occultos ac insensibiles meatus subingreditur, ut probavimus §. 2. In idem recidit, si dicas, extracto aëre crassiore, aetherem &aërem subtiliorem extrahi non posse ab embolo poroso, &aetheri ac tam subtili aëri pervio; ad eum modum, quo ab embolo perforato extrahi non posset aqua. Quod de Recipiente dictum est, intelligi etiam debet de Globo seu Aheno aut Cacabo cupreo, alioque quocunque vase, è quo per antliam pnevmaticam extrahitur aër Si aqua è dictis vasis extrahitur, resolvitur ea in vapores &halitus, qui ascendentes replent inanitatem vasorum. Si vasis ab aqua exinanitis continuatur exantlatio, extrahuntur halitus &spiritus crassiores, subtiliores verò &aether remanet, propter causam paulò antè dictam §. VI.