Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 255
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque haec qualitas produci non potuit in vacuo, ac per illud propagari, sed necessariò corpus requisivit, in quo velut in subjecto reciperetur; rectè concluditur, non fuisse in lagena illa vacuum. §. V. In Recipiente Magdeburgico evacuato non est Vacuum, sed aether, &aliquando etiam subtilis aër. SAepe jam diximus, nullum Experimentum hactenus inventum quod magis plausibiliter probet possibilitatem &actualem existentiam (ut ita dicam) Vacui in rerum natura, ab arte procurati, Naturâ quantum vult repugnante. Peripatetici tamen, ut in Mechanicae Hydraulico pneumaticae Appendice dixi, pernegant vacuum in Recipiente quantumvis evacuato esse, voluntque semper aliquid aëris ibi remanere, quod violentâ extractione antecedente rarescat eò usque, donec ad limites à DEO &Natura sibi praestitutos perveniat, si extractio continuetur. Quos limites ubi attigit, ajunt cessare pist illi agitationem, &ulteriorem extractionem; aut si majori vi adhibitâ continuetur extractio, frangi potiùs Recipientem, quàm vinci Naturam vacuum abhorrentem Confirmant hoc, quia initio exantlationis nulla sentitur difficultas in pistillo antliae agitando, paulatim verò crescit difficultas, tandem fit insuperabilis: hujus autem rei causa, inquiunt, alia non est, nisi quia initio multum aëris est in Recipiente, qui proinde facilem rarescit, &non multum resistit extractioni; successu verò temporis minuitur aër, &difficulter rarescit, ideoque magis resistit extractioni; tandem devenitur ad tam parum aëris, &ad tantam ejus raritatem, ut rarescere magis non possit viribus Naturae; &tunc cessare debet exantlatio. Alia argumenta pro Peripateticis vid. loc. cit. Hoc argumentum tametsi multis, modis ostendi posse nec ficax; sufficit tamen ostendere quòd supponat falsum, nimirum exantlationem tandem reddi adeo difficilem, ut superari non possit; &rumpi vitrum, si continuetur. Quae omnino falsa sunt, &experientiae millies factae repugnant, ut fatetur Auctor Experimenti Magdeburgici in litteris allatis suprà lib. 1. cap. 12. ubi num. 3. &Notab. 3. ad §. 6. ait, agitationem pistilli continuari posse quàm diu libet; nec unquam vas vitreum, si sphaericum sit, rumpi, etiamsi equi adhiberentur, qui diu noctuque exantlarent.