Latin
EPISTOLA II
Kaspar Schott, Technica curiosa 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si tamen altero modo, imponendo videlicet vitrum ipsi tubo, instituere placet Experimentum; impleri debet tam vitrum, quàm tubus ipse, penitus aquâ, &aperiendum epistomium inferne intra cuppam aqua plenam immersum. Quò facto, quantò plus ac validius aqua intra tubum &vitrum conclusa premere potest, quàm acroxternus aquae intra cuppam seu evacuatoriam Machinam contenta incumbens; tantum ea subsidit, donec aquae intra vitrum &tubum cententa stet in aquilibrio seu aequipondio cum externi aeris gravitate. Vbi iterum nihil interest, utrum amplus sit tubus, an strictus; solummodò interest, ut sit sat superque altus. Notandum praeterea, tubo huic adglutinandum esse tubum vitreum, saltem ex parte superiore, ut videri possit quonsque ascendat aut descendas aquae, &ubi subsistat. Adglutinatio &totum Experimentum non sine magno labore fit. Quòd praeterea Reverentia Vestra tantome afficit honore, ut in Appendice Sua mutandi, addendi, &c. pro libito facultatem offerat; gratias ago singulares pro tanta humanitate. Oblatâ igitur libertate utar, &Appendicem totam secundùm ordinem ¶graphorum numeros ejusdem percurram. I. Circa §. I. Experimentum quomodo fiat, nihil notandum occurrit. II. Circa §. II. Experimento jam invento quaenam de novo addita Herbipoli, ea omnia nos dudum Ratisbonae coram Eminentissimo Electore Moguntino exhibuimus: ubi &cacabum aneum, (quod ille, qui curam operis habet, &propter ignorantiam Latina Linguae pro evacuare, efatuare loquitur, benescit) fieri curavimus. Quòd verò alius quispiam, ut ostendat, aërem solo calore, non verò violentâ extractione è vase, rarefieri atque extenuari, id fumo intra vas intromisso se demonstrasse autumat; pro meliori infirmatione hoc, quod opponam, occurrit, nunquam videlicet omnem aërem Αër è vitro in antliam pneumaticam transit. quia liber ab externo aëre ex antliae extracto dilatat seAntlia pnematica potest agitari quam diu lubet.