Latin
EPISTOLA II
Kaspar Schott, Technica curiosa 28
Unproofread scanNot analysed yet
amen per aluerem ecenselst elemente hisce Elementium verte esse est manus, rae aer, ut frigore constringatur, &calore dilatetur; ideo quò magis incalescit vitrum, eò plus aeris expellitur, nunquam tamen penitus excluditur, tametsi ita calefiat vitrum, ut candescat. Factum ergo experimentum, vacuum nequaquam demonstrat, siquidem &fumus aër est, &in aëre sustentatur: unde si totus extrahitur aër. evanescere &fumum necesse est, quandoquidem in vacuo haerere nequit. Meum tamen Inventum &Experimentum evocat è vitro omnem aërem; non quòd is propriè extrahi se permittat, sed quia propter insitam gravitatem apud nos circa terram vehementer comprimitur, atque constringitur; unde ubicunque locum vacuum invenit, eò versus se magis magisque dilatat, &in antlia subsidit, donec in vitro nihil penitus fere supersit. Hoc ut pleniùs atque perfectiùs assequar, Machinam meam evacuatoriam, seu siphonem ita jam construi curavi, ut omnis operatio intra aquam peragatur. Hac ergo ratione omnem aërem è vitris seu Recipientibus evocare possum. Tametsi verò in Experimento illo, quo in evacuatum vitrum aqua sursum ascendit, quandoque nonnihil aëris, quanta pisi est magnitudo, supra aquam deprehendatur; id non in vitro antea remanserat, sed ex ipsa aqua oritur, dum per ascensionem aquae &motum istum violentum, spiritus vitales (qui propriissimè aër sunt) excitantur, &expelluntur. Interim vacuum erat antea vitrum ab nere, tametsi deinde modicum illud aëris ab aqua causatum, inibi reperiatur. III. In §. III. Argumenta ad stabiliendum vacuum ex hoc Experimento sumpta, circa illa verba: quia post longam agitationem antlia agitari ampliùs non potest, &c. monendum, antliam agitari posse quàm diu lubet, quamvis extracto jam aëre tantò difficiliùs id fiat, quantò gravior est aër Terrae incumbens, qui pistillum extractum violenter retrudit intra vitrum. IV. In §. IV. Argumenta ad evertendum vacuum ex eodem Experimento deprompta, hac reperio verba: Opponunt Vacuistae, aërem non posse rarescere extractione, sed solùm calore. Probant, quia fumus intra vas C intromissus non rarescit, nisi calidis pannis admoris, etiamsi continuetur extractio aquae. Hoc non aestimargumentum esse pro Vacuistis, &per se omnino obscurum atque intellectu difficile est, quandoquidem fumus sine aere non est. Melius fundamentum ad de monstrandum vacuum esse existimo, quòd oculutlare videamus, aërem in fontibus pnevmaticis comprimi, in hoc vero Experimento meo rarefieri.