Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 270
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium verò id quod cap. 7. dedimus. Argumentum pro aëris pressione ibidem insinuavimus, patetque ejus vis ex jam dictis. Quartum &Quintum sunt, quae descripsimus eodem libro 3. cap. 8. &9. ex quibus à simili probatur, aërem premere corpora liquida, quibus incumbit. Sicut enim aqua, tametsi levior Mercurio, premit Mercurium in dictis casibus; ita &aër, tametsi levior aqua, Mercurio, &aliis liquoribus, eos in similibus casibus premit. Alia etiam Experimenta passim libro 1. &2. partim dedimus, partim insinuavimus, quibus idem probatur