Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 270-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. SCRVTINIUM III. An ex praecedentibus Experimentis probetur aërem premere corpora solida, quibus incumbit, aut quae circumambit. Ametsi evidenter sequatur, si aër premit corpora liquida, se tamen graviora, premere etiam solida; hoc idem tamen manifestis Experimentis stabilire lubet. §. I. Aërem premere corpora solida quibus incumbit, probatur Experimento Magdeburgico vitri sphaerici non rupti, &non sphaerici in frusta dissilientis. Xperimentum dedimus lib. 1. cap. 6. Nam ut cit. cap. 6. Aerum premere corpoEvidimus, si vitri non sphaerici, &aëre pleni collum indatur.